TEXTES ET CONTEXTES DU DIX-SEPTIÈME SIÈCLE


Extraits de:
Feramus, Macrini parasitogrammatici Ημερα [Héméra] (1636)
Ménage, Vita Gargilii Mamurrae (1636)

[...] Scriptores jam cornua sumit in omnes.
Detrahit antiquis, mordet roditque recentes,
Nec laudare velit quemquam: non ille Maroni,
Non etiam Flacco & longaevo parcit Homero.
Douzam & Scaligeros carpit, manesque sepultos
Busbequii, malè quos unâ multasse protervus
Pagellâ ad ravim clamoso personat ore.
Sed cum indefensis sunt haec certamina larvis.
Impetat & vivos Academica Numina Vates,
Et quae divinae suderunt carmina Musae.
Nec prodest nostris cedant quod prisca Poëtis
Secula, & aeternas habeat sibi Gallia lauros.
Omnes indoctos, omnes mentitur inertes,
Omnes incelebres (licet obstet fama) nec illo
Iudice Apollineos quisquam mereatur honores.
Non tua SALMASI, tua nec celeberrime GROTI
Scripta placent, Batavas utrumque relegat in oras,
Nec partitur nostro felices vivere caelo.
Te quoque BALZACI, nostrae decus addite genti,
Urbe vetat, patriâque jubet torpescere villâ,
Indecorem Regique tuo nova condere Regna
Quaerere & efficto Virtutes Principe dignas.
Quin etiam anteferat cunctis sua Symbola libris,
Et malè detorto furata Emblemata sensu. [...]

Feramus

[...] Nihil est profecto quod non labor vincat improbus. Genio erat ille tam à Poëtica alieno, quàm qui alienissimo, tamen assiduo labore & studio pertinaci hoc demum consecutus est, ut Acrostichidas, Emblemata, Aenigmata, Logogriphos, Alas, Aras, Ova, Secures, Συριγγας [Syringas], Thronos, Sphaeras, Circulos, Proteos, Cancrinos versus, Echoïcos, Rhopalicos, Numerales, Leoninos, Odas ασιγμους [asigmous], Λειωογραμματα [Leioogrammata] Poëmatia, aliaque id genus Carmina, quae sanè facilius est irridere quàm imitari, sive, ut ipse loqui amabat, μωμησαδη η μιμησαδη [momesade e mimesade] bellè componeret, Naturâ licet negante, immo invitis Musis, Minervâ atque Apolline.
Cùm autem esset in iis omnibus summus,
Αναγραμματισμενων [Anagrammatismenon] tamen scientiâ praecipuè claruit. [...]

Epitaphium Mamurrae

Anagrammatario praestantiss.
Symbolorum artifici celeberrimo,
Patri esuritionum.
Parenti annominationum.
Tribuno vapulari
Parasiticae sectae restauratori.
Cymbalo mundi.

Ménage


[retour à: Pierre Montmaur]